De Admirandis, Pag. 404
 
Vanini, De Admirandis

/p. 404/ plurimus ignis ex antro volans, Vati undique circumfunditur,

eamque suo numine repletam agitat,

aut sacrae sedi adhaerens, per quam Deo afflato protinus

ad vaticinia erumpit. Sed et Vates fatidica

in Branchis, quae in axe consedit, aut virgam manu

gestat a numine sibi aliquo concessam, vel pedes interdum

limbumque undis proluit, vel ignis vaporem

ex undis haurit. His omnibus divino splendore

repletur, editaque plena rerum pandit oracula».

Alex. – Fabellae hae sunt, quibus ne delirantes

quidem aniculae adstipulentur. Probabilior –

ni fallor eorum sententia est, qui Sibyllas a

Daemone obsessas dicunt. I. C. Medici hanc

irrident opinionem. Alex. Quid de daemoniacis

Hippocrates et Galenus scripserunt

pellegi. Quid Cardanus ignoro. I. C. Habes

prae manibus. Perlegas.

DIALOGUS LIV.

De daemoniacis.

Alex. –

Haec sunt illius[1] verba: «Sed cur daemoniaci

quidam esse videntur? Accidit

hoc divisa luce, velut in striatis

subtiliter columnis ac fractis speculis,

nam in columnis lux divisa

et in speculis plures repraesentat imagines,

quae cum diversae videantur, accidit eis quod et

oculo altero depresso, nam una res duae esse videntur,

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum